SENATUS Princeps

SENATUS Princeps
SENATUS Princeps
quem in lectione Senatus, quae per Censores peractô censu fiebat, primô locô Censor recitabat, dictus est. Hic inter Senatores dignitate longe praestabat; teste Zonarâ omnes Magistratus anteibat, etsi nec imperium nec potestatem haberet. Unde et Veteres, cum aliquem honoris causâ nominare vellent; Is, si principem in Senatu locum iudiciô Censoris habuerat, non ab ullo potius Magistratu, quam ab hoc titulo. denotabatur: quia Magistratus a multis obtineri posset, in Principem vero Senatus nemo legi posset, nisi qui et Magistratum ita gessisset, et omnia, quaecumque summô cive digna sunt, ita in omni vita praestitisset; ut ei in civitate non modo non anteferri, sed nec comparari iure quisquam videretur. Cuius exemplum non
unum exstat apud Ciceronem. Legebatur ist, ante secundum bellum Punicum, ex ordine Censorio, et quidem, qui ex Censoriis esset vetustissimus, eo diguitatis, subvehebatur, quod quâ occasione postea muratum, ita ut etiam Consul in Senatus Principem aliquarido lectus fuerit, hôc modô natrat Liv. l. 27. c. 11. Senatus lectionem contentio inter Cenfores de Principe legendo tenuit. Sempronii lectio erat; coeterum Cornelius morem traditum a Patribus sequendum aicbat; ut qui primus Censor ex iis, qui viverent, fuisset; eum Principem legerent; is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius, cui Dui sortem legendi dedissent, ei ius liberum eosdem dedisse Deos. Se id suo arbitrio facturum: lecturumque Q. Fabium Maximum, quem tum Principem Romanae Civitatis esse, vel Annibale Iudice, dicturus esset: Cum diu certatum esset verbis, concendente Collegâ, lectus a Sempronio Princeps in Senatu Q. Febius Maximus Consul. Hincque manavit consuetudo, ut in legendo Principe in posterum, non qui inter Censores primus esset, observaretur, sed e Censoribus legeretur is, qui sapientiae laude, rerumque gestarum gloriâ maxime inter omnes emineret. Hunc Principatum itaque qui semel obtinuerat, is, dum vivebat, locum illum, apud alios etiam Censotes, retinebat, nec nisi eô mortuô alius sufficiebatur. Rogabatur autem antiquitus primus sententiam, quod sequentibus temporibus subinde mutatum est, uti discimus ex A. Gellio l. 14. c. 7. ubi ait. Singulos autem debere consuli gradatim, incipique a Consulari gradu; ex quo gradu semper quidem antea primum rogari solitum, qui Princeps in Senatum lectus esset: tum autem qutem haec scriberet (Vatro in Isagogico seu de officio Senatus habendi) novum institutum refert, per ambitionem gratiamque, ut is primus rogaretur, quem rogare vellet, qui haberet Senatum, dum is tamen ex gradu Consulari esset. Quod idem Gellius confirmat l. 4. c. 10. Vide Ioh, Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 5. Anton. Thysium ICtum Notis in Gellitum Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • PRINCEPS Senatus — vide in fra Senatus Princeps …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Senatus consultum — Darstellung einer Senatssitzung, die nicht in der Kurie, sondern in einem Tempel stattfand: Cicero greift den rechts isoliert sitzenden Catilina an (Fresko Cesare Maccaris aus dem Jahr 1888). Der römische Senat war bis zum Ende der …   Deutsch Wikipedia

  • Princeps senatus — См. также: Принцепс Princeps senatus (принцепс сената; лат.   первый [из] сената)  почётное обозначение первого человека в списке сенаторов в Древнем Риме. Не имея никаких властных привилегий перед остальными сенаторами, принцепс… …   Википедия

  • Princeps Augustus — Augustus mit Bürgerkrone (corona civica) So genannte „Augustus Bevilacqua“ Büste, Münchner Glyptothek Augustus (* 23. September 63 v. Chr.[1] als Gaius Octavius in …   Deutsch Wikipedia

  • Princeps senatus — Saltar a navegación, búsqueda El Princeps Senatus o Príncipe del Senado era el senador con mayor dignidad dentro del Senado romano y por lo tanto él era el primero en hablar después del magistrado (normalmente cónsul o pretor) que había convocado …   Wikipedia Español

  • Senatus-consulte — Sénatus consulte Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – 1453 …   Wikipédia en Français

  • Senatus consulte — Sénatus consulte Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – 1453 …   Wikipédia en Français

  • Sénatus consulte — Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – 1453 …   Wikipédia en Français

  • SENATUS — totum illud Senatorum, de quibus supra, collegium seu concilium fuit: Q. Symmacho l. 1. Ep. 46. Pars melior humani generis: Petronio in Satyr. recti bonique Praeceptor: Cyneae Pyrrhi Legato, Regum consessus: quintiliano Declam. 329. Sanctissimus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • princeps — [ prɛ̃sɛps ] adj. • 1802; mot lat. ♦ Didact. Édition princeps : première édition (d un ouvrage ancien et rare). ⇒ 2. original. « les investigateurs patients rencontrent parmi beaucoup de fatras un incunable, une édition princeps » (Gautier). ●… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”